Go to Chapter Index || Go to Scriptures

JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT 1 Timothy 3

This online bible is an excellent bible study tool. It shows chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
Home Page || Bibles Index || Latin Vulgate Index || Search this website || Bible Studies Index

SELECT A CHAPTER

|| 1 || 2 || 3 || 4 || 5 || 6 ||

1 Timothy Chapter 3

1 Timothy 3:1 Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.
3:2 Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,
3:3 non vinolentum, non percussorem, sed modestum: non litigiosum, non cupidum, sed
3:4 suæ domui bene præpositum: filios habentem subditos cum omni castitate.
3:5 Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei diligentiam habebit?
3:6 Non neophytum: ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli.
3:7 Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.
3:8 Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes:
3:9 habentes mysterium fidei in conscientia pura.
1 Timothy 3:10 Et hi autem probentur primum: et sic ministrent, nullum crimen habentes.
3:11 Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.
3:12 Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus.
3:13 Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu.
3:14 Hæc tibi scribo, sperans me ad te venire cito:
3:15 si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.
3:16 Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.

See this bible with Latin, Greek and English side by side.

If you have benefited from reading this online bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the Website Links page.
Please copy and paste this URL into Facebook and Twitter to all your friends who are interested in an online Jerome's Latin Vulgate of the New Testament and give it a Google +.

Home Page || Bibles Index || Vulgate Book Index || Top || Chapter Index || Bible Studies Index