Go to Chapter Index || Go to Scriptures

JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT 2 Corinthians 6

This online bible is an excellent bible study tool. It shows chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
Home Page || Bibles Index || Latin Vulgate Index || Search this website || Bible Studies Index

SELECT A CHAPTER

|| 1 || 2 || 3 || 4 || 5 || 6 || 7 || 8 || 9 || 10 || 11 || 12 || 13 ||

2 Corinthians Chapter 6

2 Corinthians 6:1 Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.
6:2 Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.
6:3 Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum:
6:4 sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
6:5 in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis,
6:6 in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,
6:7 in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris,
6:8 per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam: ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti:
6:9 quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati:
2 Corinthians 6:10 quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.
6:11 Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; Corinthians nostrum dilatatum est.
6:12 Non angustiamini in nobis: angustiamini autem in visceribus vestris:
6:13 eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.
6:14 Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate? aut quæ societas luci ad tenebras?
6:15 quæ autem conventio Christi ad Belial? aut quæ pars fideli cum infideli?
6:16 qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: [Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
6:17 Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis:
6:18 et ego recipiam vos: et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.]

See this bible with Latin, Greek and English side by side.

If you have benefited from reading this online bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the Website Links page.
Please copy and paste this URL into Facebook and Twitter to all your friends who are interested in an online Jerome's Latin Vulgate of the New Testament and give it a Google +.

Home Page || Bibles Index || Vulgate Book Index || Top || Chapter Index || Bible Studies Index