Go to Chapter Index || Go to Scriptures

JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT Romans 16

This online bible is an excellent bible study tool. It shows chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
Home Page || Bibles Index || Latin Vulgate Index || Search this website || Bible Studies Index

SELECT A CHAPTER

|| 1 || 2 || 3 || 4 || 5 || 6 || 7 || 8 || 9 || 10 || 11 || 12 || 13 || 14 || 15 || 16 ||

Romans Chapter 16

Romans 16:1 Commendo autem vobis Phœben sororem nostram, quæ est in ministerio ecclesiæ, quæ est in Cenchris:
16:2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis: et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit: etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi.
16:3 Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu
16:4 (qui pro anima mea suas cervices supposuerunt: quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctæ ecclesiæ gentium),
16:5 et domesticam ecclesiam eorum. Salutate Epænetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiæ in Christo.
16:6 Salutate Mariam, quæ multum laboravit in vobis.
16:7 Salutate Andronicum et Juniam, cognatos, et concaptivos meos: qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo.
16:8 Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino.
16:9 Salutate Urbanum adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn dilectum meum.
Romans 16:10 Salutate Apellen probum in Christo.
16:11 Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcisi domo, qui sunt in Domino.
16:12 Salutate Tryphænam et Tryphosam, quæ laborant in Domino. Salutate Persidem carissimam, quæ multum laboravit in Domino.
16:13 Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam.
16:14 Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres.
16:15 Salutate Philologum et Juliam, Nereum, et sororem ejus, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos.
16:16 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiæ Christi.
16:17 Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis.
16:18 Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri: et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.
16:19 Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo.
Romans 16:20 Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.
16:21 Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater cognati mei.
16:22 Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino.
16:23 Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater.
16:24 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
16:25 Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et pr��dicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti
16:26 (quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum præceptum æterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus cogniti,
16:27 soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.

See this bible with Latin, Greek and English side by side.

If you have benefited from reading this online bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the Website Links page.
Please copy and paste this URL into Facebook and Twitter to all your friends who are interested in an online Jerome's Latin Vulgate of the New Testament and give it a Google +.

Home Page || Bibles Index || Vulgate Book Index || Top || Chapter Index || Bible Studies Index