Go to Chapter Index || Go to Scriptures

JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT 1 Corinthians 1

This online bible is an excellent bible study tool. It shows chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
Home Page || Bibles Index || Latin Vulgate Index || Search this website || Bible Studies Index

SELECT A CHAPTER

|| 1 || 2 || 3 || 4 || 5 || 6 || 7 || 8 || 9 || 10 || 11 || 12 || 13 || 14 || 15 || 16 ||

1 Corinthians Chapter 1

1 Corinthians 1:1 Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater,
1:2 ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro.
1:3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
1:4 Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu:
1:5 quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia.
1:6 Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis:
1:7 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi,
1:8 qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.
1:9 Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.
1 Corinthians 1:10 Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.
1:11 Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos.
1:12 Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephæ: ego autem Christi.
1:13 Divisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis?
1:14 Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium:
1:15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.
1:16 Baptizavi autem et Stephanæ domum: ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
1:17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
1:18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.
1:19 Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.
1 Corinthians 1:20 Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi?
1:21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.
1:22 Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt:
1:23 nos autem prædicamus Christum crucifixum: Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,
1:24 ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia:
1:25 quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
1:26 Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles:
1:27 sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia:
1:28 et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret:
1:29 ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.
1 Corinthians 1:30 Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio:
1:31 ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur.

See this bible with Latin, Greek and English side by side.

If you have benefited from reading this online bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the Website Links page.
Please copy and paste this URL into Facebook and Twitter to all your friends who are interested in an online Jerome's Latin Vulgate of the New Testament and give it a Google +.

Home Page || Bibles Index || Vulgate Book Index || Top || Chapter Index || Bible Studies Index